

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 6: Versus 1
In anno,etc.[HIER.]Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum.Rex Ozias.Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit.Vidi Dominum.Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiae.Super solium excelsum,etc.[HIER.]Qui videt Dominum regnantem in coelestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quae sunt Throni et Dominationes, etc.Quidam dicunt seraphim virtutes in coelo Deo assistentes et laudantes, quae in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis.[ID.]Cherubim, multitudo scientiae, super quos Dominus in modum aurigae sedere ostenditur, unde:Qui sedes super cherubim,etc. Seraphim autem praeter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.